

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 1
Initium Evangelii.[ISID.]Evangelium,bona annuntiatio,quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet. Unde:Poenitemini et credite Evangelio: et appropinquavit regnum coelorum.[HIER.]Quatuor Evangelia unum sunt, et unum quatuor. Itaque et Marci liber dicitur Evangelium, et similiter aliorum: quia unum omnia, et omnia unum.Jesu Christi.[HIER.]Jesus Hebraice, Soter Graece, Salvator Latine, Christus Graece, Messias Hebraice, unctus Latine, id est, rex sacerdos: dicitur de genere David regis, et Levitico.Filii Dei.[BEDA.]Matthaeus dicit:filii David filii Abraham[Matth. 1.]. Marcus dicit:filii Dei,ut paulatim a minoribus ad majora, etc., usque ad Joannes ab aeternitate Verbi Dei inchoat, in resurrectione Domini consummat.